Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit:  Velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo:  uti aut iterum colloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret.  Colloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis, quod pridie eius diei Germani retineri non poterant quin in nostros tela conicerent.  Legatum e suis ses magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat.  Commodissimum visum est Gaium Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a Gaio Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germania causa non esset, ad eum mittere, et Marcum Mettium, qui hospitio Ariovisti utebatur.  His mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent.  Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit:  Quid ad se venirent?  an speculandi causa?  Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.