Eodem die castra promovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit.  Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit, eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Aeduis supportaretur Caesarem intercluderet.  Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset.  Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit.  Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant.  Equitum milia erant sex, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant:  cum his in proeliis versabantur.  Ad eos se equites recipiebant:  hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut iubis equorum sulevati cursum adaquarent.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.