Proximo die instituto suo Caesar e castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit; hostibus pugnandi potestatem fecit.  Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit.  Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit.  Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.  Solis occasu suas copias Ariovistus multis et illatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.  Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus preolio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus1 et vaticinationibus declararent, utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere:  non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.

1  The sortes were pieces of wood marked with signs:  see ch. 53 infra, and cf. Tacitus, Germania 10, and for these prophetic women Germania 8; Histories IV. 61.


<< Previous | De Bello Gallico | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.