Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter passus sescentos ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit.  Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit.  Hic locus ab hoste circiter passus sescentos, uti dictum est, aberat.  Eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae nostros perterrerent et muntione prohiberent.  Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit.  Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas in castra maiora reduxit.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.