Dum haec in colloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere.  Caesar loquendi finem facit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.  Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in colloquio circumventos.  Posteaquam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in colloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res colloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.