Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset:  Neque suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime merentes socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani.  Bello superatos esse Arvernos et Rutenos ab Quinto Fabio Maximo1, quibus populus Romanus ignovisset neque in proviciam redegisset neque stipendium imposuisset.  Quod si antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.

1121 B.C.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.