Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis.  Hic locus aequo fere spatio ab castris colloquium venerunt.  Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit.  Item equite Ariovisti pari intervallo contiterunt.  Ariovistus, ex equis ut colloquerentur et praeter se denos ut ad colloquium adducerent, postulavit.  Ubi eo ventum est, Caesar intio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque additum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.  Docebat etiam, quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Aeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Aedui tenuissent, prius etiam, quam nostram amicitiam appetissent.  Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse:  quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id ei eripi quis pati posset?  Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat:   ne aut Aeduis aut eorum sociis bellum inferret; obsides redderet; si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.