Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit:  quod antea de colloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, seque id sine periculo facere posse existimare.  Non respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur; magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret.  Dies colloquio dictus est ex eo die quintus.  Interim saepe ultro citroque cum legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit, ne quem peditem ad colloquium Caesar adduceret:  vereri se, ne per insidias ab eo circumveneretur: uterque cum equitatu veniret:  alia ratione sese non esse venturum.  Caesar, quod neque colloquium interposita causa tolli volevat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.  Quod cum fieret, non irridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit:  Plus quam pollicitus esset Caesarem facere:  pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum ad equum rescribere.1

1There is a certain irony in this.  From the time of Marius onwards, the cavalry attached to a legion were usually foreign auxiliaries; so to transfer (rescribere) legionaries to the cavalry was not exactly a compliment.  But there is probably an allusion to the cavalry of earlier days, which was formed of noble and wealthy citizens, and to the Knights (equites), who at the time formed an influential party in Roman politics. -- H.J. Edwards

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.