Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur, et legati ab Aeduis et a Treveris veniebant:  Aedui questum, quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur; sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem pagos centum Sueborum ad ripam Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres.  Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.  Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparate magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.