Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer eos incusavit:  primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent.  Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam appetisse:  cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret?  Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.  Quod si furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?  Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quae a nobis accepissent, sublevarent.  Ex quo iudicari posse, quantum haberet in se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermos sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores superassent.  Denique hos esse eosdem, quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.  Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestaten fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.  Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.  Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.  Haec sibi esse curae:  frumentum Sequanos, Leucos, Lingones sumministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.  Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse, aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam:  suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.  Itaque se quod in longiorem diem collaturus fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor valeret.  Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram.  Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.