Latin hymn by Aurelius Prudentius, translated in English by John Mason Neale as Of the Father's Love Begotten, and traditionally sung (in English) to the tune Divinum Mysterium.

Corde natus ex parentis ante mundi exordium
A et O cognominatus, ipse fons et clausula
Omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.

Ipse iussit et creata, dixit ipse et facta sunt,
Terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
Quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.

Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
Induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
Merserat quem lex profundo noxialis tartaro.

O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem, feta Sancto Spiritu,
Et puer redemptor orbis os sacratum protulit.

Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
Quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei,
Nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.

Ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis,
Quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
Emicat promissus olim; cuncta conlaudent eum.

Macte iudex mortuorum, macte rex viventium,
Dexter in Parentis arce qui cluis virtutibus,
Omnium venturus inde iustus ultor criminum.

Te senes et te iuventus, parvulorum te chorus,
Turba matrum, virginumque, simplices puellulae,
Voce concordes pudicis perstrepant concentibus.

Tibi, Christe, sit cum Patre hagioque Pneumate
Hymnus, decus, laus perennis, gratiarum actio,
Honor, virtus, victoria, regnum aeternaliter.

Everything Hymnal

Log in or registerto write something here or to contact authors.