Credo in unum Deum.

Patrem omnipotenetem, factorem caeli et terrae,

Visibilium omnium, et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum,

Filium Dei unigenitum.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo Vero.

Genitum, non factum, consubstantialem Patri:

Per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines,

Et propter nostram salutem

Descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto

Ex Maria Virgine: Et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis:

Sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria,

Judicare vivos et mortuos:

Cuius erit non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem:

Qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio dimul adoratur, et conglorificatur:

Qui locutus est per Prophetas.

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorum.

Et vitam venturi saeculi.

Amen.