His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram:  magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.  Hac oratione habita concilium dimisit.  Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandem et suscipiendam putaret, in primis, quod Aeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque in dicione videbat Germanorum tenri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.  Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat; neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat.  Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

<< Previous | Next >>

Log in or registerto write something here or to contact authors.